Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., AD EUNDEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.13
Unproofread scanNot analysed yet
Hac noctu Romam tecum sum visus adisse,
Et lustrasse oculis omnia visa tibi.
Narrabas monumenta Ducum, digitisque notabas
Mirificum tanta quicquid in urbe fuit.
Omnia mirantem tecum intravisse putabam,
Tempore quae longo culta taberna tibi est.
Qualia ibi bibimus, Dii qualia vina dedisti?
Non memini quicquam dulce fuisse magis.
Quod tamen hoc gratum fuit inter somnia, grator
Quod Romam mihi vel somnia rettulerint.