Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., PARTHENIO TRANQUILLO DELMATAE.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.17
Unproofread scanNot analysed yet
Non ego Phoebaea vinxi mea tempora lauro,
Non etiam vatis nomine dignus eram.
Hoc tamen ex animo tibi gratulor optime vates
Tam bona quod facta est lubrica diva tibi.
Sed quia, quod scribis, non Hessica tecta subisti,
Ex illa nobis parte maligna fuit.
Vel quia sic Genius voluit nativus, ab illo
Quo sacra Diis geniti sidere turba sumus.
Vel quia non noto voluisti illudere amico,
Quod nullo Clarium pectine tangat ebur.
Verum age per commune sacrum Tranquille Dearum
Quas colis; his Hessum ne latuisse voles.
Cras ubi purpureum matuta retexerit orbem,
Da videam vultus docte poeta tuos.