# Operum farragines duae 8.18

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., IN PRAELECTIONE LIVIANA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.18

Ut ferus Ausonias bello quatit Annibal urbes
Ut domat Hispanas Scipio uterque plagas.
Fulmina Trinacriae Marcellus, ut eripit Aetnae
Atque ortus aperit Diva Arethusa tuos.
Praeterea ex omni certantes aequore classes,
Littora ut effuso sanguine tota rubent.
Est pretium praeclarum operae cognoscere lector,
Omnia quae magno Livius ore sonat.
Desine mentitae mirari praelia Troiae,
Hic est Thebani fabula nulla rogi.
Hic mille Aeacidas, mille Hectoras esse putabis,
Non alias tantis viribus orbis erat.
Quis pudor est totis non haec ambire medullis,
Queis habet eximius littera scripta nihil.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
