# Operum farragines duae 8.2.1-44

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., ILLUSTRISSIMO PRINCIPI GUILIELMO DUCI BRUNOSVIGENSI apud hostes captivo, lines 8.2.1-8.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.2.1

Improba quam dubiis fortuna volatibus erret
Quam possit certas non habuisse vices
Quam plerumque bonis atrox, quam fida malignis
Audiit ipsa meo carmine saepe queri
Te quoque in indignos casus nisi saeva tulisset
Non habuit leges Dux Guilielme suas.
Heu generose animi Regum clarissime sanguis
Quam tua nunc merita gloria sorte caret
Quam voluit nimium tecum fortuna iocari
Hic illam vires non habuisse velim.
Nempe iaces blandi deceptus imagine Martis
Sic tamen ut possis surgere nempe iaces.
Nec tua degeneri mens consternata pavore est
Aut animi virtus excidit ipsa sibi
Nec tibi defuerant animosae in praelia vires
Semper ad armorum pondera fortis eras
Utque tuus, Regum domitor, pater omnia vicit
Hic quoque victurus si licuisset eras
Invidit fortuna tuis Dux inclute coeptis
Quamvis et fratre est aequius usa tuo
Fortibus Henricus qui te nunc vindicat armis
Magnanimo iuvenis cum patre dignus avis
Nec ponet, nisi te, quae nunc agit arma, recepto
Auguror et res est ista futura brevi
Victor ad hostiles ita fulminat impiger arces
Moenia sic duro fortia Marte quatit
Perge invicte animo iuvenis, fac sentiat hostis
Sentiat iratum perfida turba sibi.
Praemia perfidiae defer sua quanta meretur
Qui tibi non proprio milite damna tulit
Qui te non virtute sua sed fraude coegit
Tot pro fratre pio cladibus esse pium
Sentit, et hoc ipsum iam Lunaeburga iuventus
Ipse quoque admissum devovet autor opus
Vince armis igitur qui vincis pondere causae
Hostes, ut poenas quas meruere luant.
At tu fer placide durae ludibria sortis
Altera Saxonicae lux Guilielme domus
Nec tibi turpe puta quia sis deceptus ab illo
Qui quod erat non hoc debuit esse tibi.
Qui quia pars vestri non ultima sanguinis esset
Credidit in vobis fraudibus esse locum
Et quia non potuit virtute et viribus impar
Vos petere insidiis est licuisse ratus.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
