Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., AD MARTINUM HUNUM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.22
Unproofread scanNot analysed yet
Ut tibi debemus multo quam solvere possim
Plura, nec officii est gratia parva tui
Sic quia te meritis non possum vincere, debes
Ipse tibi victor constituisse modum.
Nam nisi quae certas habuit victoria leges
Quam bona saepe fuit tam solet esse nocens.
Vince tamen, quia sic nobis erat utile vinci
Gaudentem vinci vincere posse leve est.
Hos tibi deferimus titulos Martine, quod olim
Gloria non parvo constitit ista tibi.
I nunc Antaeos memora vicisse, poetis
Quando decus victis Hercule maius habes.