# Operum farragines duae 8.8.1-41

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., AD DESIDERIUM ERASMUM ROTERODAMUM. EPISTOLA LOVANII SCRIPTA., lines 8.8.1-8.8.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.8.1

Numquid ut acceptam relegis vir docte salutem
Longinquo missam credis ab orbe tibi?
Desine, nam subiit dispendia nulla viarum
Sidere nec torpet, nec riget usta gelu.
Aspice quam nulla tritae sint parte tabellae
Quam rudis a calamo littera pene fluat.
Unde igitur quaeris? vel cuius epistola venit?
Ut iam coepisti perlege, utrumque scies.
Hic ubi Lovanium, te famae vindice, floret
Quantum non aliquo quaelibet ora suo.
Hessus inaudaces tibi mittit Erasme camenas,
Qualibus o utinam dignus es ipse cani.
Iam quid, et unde legas certus, quid in hospitis haeres
Nomine, et est novitas haec peregrina tibi?
Qua novitate tamen tibi nil antiquius esset
Hunc florem vellem perdere, et esse senex
Sed tamen ut noris quis, et unde advenerit Hessus
Aedita quam paucis sint tibi multa vide.
Incluta ubi aerias Erphurdia despicit arces
Thyringam veniens Ghera salutat humum.
Inde etenim repetam, properatam utcumque salutem,
Quis tibi, dum meditor, perferat, ipse tuli
Et ne forte putes quae nunc legis aedita nuper
Sunt mihi praecipiti carmina facta mora.
Signa recognosces, fateor doctissime Erasme
Tu mihi iam dudum numinis instar eras .
Tantum ego mirabar quae te scripsisse videbam
Scripta sub aeternos certe abitura dies.
Non tamen audebam triviales mittere versus
Maxima te coram cura videre fuit.
Quod quia non licuit sperabam posse licere
Fata sed heu votis semper iniqua meis.
Fama fuit nostras venturum te quoque ad oras
Servabam in tacito gaudia clausa sinu.
Hac me delusum spe deserit unus et alter,
Nunc etiam in cursu tertius annus erat
Parte sui felix Basilaea superbit Erasmo
Invideo hoc lumen maxime Rhene tibi
Dum propero excepit clamosa Moguntia tristi
Auspicio: nam te testis abisse fuit.
Quid facerem? retrone ferar, patriamque revisam?

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
