# Operum farragines duae 8.8.85-104

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., AD DESIDERIUM ERASMUM ROTERODAMUM. EPISTOLA LOVANII SCRIPTA., lines 8.8.85-8.8.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.8.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/8.8.85

Magnus in hoc iter est animus pro munere sumptus
Hoc ego sum Croeso ditior atque Mida.
Nec me viniferi scopulosa volumina Rheni,
Nec pluvia spirans terruit Auster aqua.
Insidias, regio quibus est haec plena, viarum
Anne etiam Musae pertimuisse queant?
Saepe ego per gladios, per tela inimica, per ignes
Cum Musis, Phoebo Praesule, tutus eram.
Nunc etiam his terris cum saeviat improba pestis,
Servavit vatem Christus Apollo suum.
Tu modo Germanae laus unica et ultima famae
Aspira votis, si peto iusta, meis.
Nec frustra venisse pati vir maxime debes,
Est aliquid laudis forte quod inde petas.
Sed mihi non auro, non est Eufratide gemma,
Quo sit opus de te non aliunde venit.
Scribimus a coena scribentem frigora cogunt
Appetere adstantis plumea strata thori.
Cetera si dabitur tecum, quae plura, loquemur
Quae nisi nos nemo debuit, ipse feram.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
