Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER III., AD IONAM COMMISSA SCRIPTA REPETIT.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 8.9
Unproofread scanNot analysed yet
Collige quae dedimus docti tibi carmina Rufi,
Ad dominum fas est iam remeare suum.
Iam satis urentes tineas pavere, situque
Carmina plus nimio pulverulenta iacent.
Et nisi cum primis Reuchlinia scripta remittas,
Vix aliquam credam te coluisse fidem.
Namque quid est totiens repetita, remittere nondum,
Quae dedimus paucos inspicienda dies.
An quia desinimus studiis iuvenilibus uti,
His me delitiis posse carere putas?
Quod te per superos et sacra silentia testor,
Per Venerem quae te non sinit esse tuum.
Redde meos Rufos, Reuchlinum redde docentem,
Moliri audaci Musica regna manu.
Noster idem, sed non saevus Draco, poscit Iona,
Omnia ridentis carmina redde Croti.
Praeterea Hutteni quo nam sit epistola fato
Perdita, vel qua nam nocte sepulta iacet.
Ne totiens pergas certa spe fallere amicum,
Innocui vates et sine fraude sumus.