Latin · Alcaic stanza
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD IOANNEM RHAGIUM Aesticampianum
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.12
Unproofread scanNot analysed yet
Hesterna Rhagi prandia si velim,
Brevi apparatu constiterint licet,
Mutare cum mensis Deorum
Incelebri lateam sub aevo.
O cincte lauro tempora virgine
Virtute felix insuperabili
Quo pergis hinc? quo te reducis
Vultibus heu procul ex amicis.
Diem vel unum plus nimio fuit
Manere tecum? quo fugis impetu
Tanquam citato, vix decebat
Sic Lapithas fugere efferatos.
Sed ordo rerum sic iubet improbus
Non esse firmum quod placuit diu:
Contra, quod odimus manere
Ceu glutino remorante fixum.
Fortuna frustra nos tamen occupat
Licet sub Arcton deferat ultimam
Non te mihi celabit umquam
Pectore non trahet ex amico
Ut ora praesens non videam tua,
Mentem videbo, mente ero proximus,
Mens quolibet tuto vagatur
Legibus impeditata nullis