Latin · Alcaic stanza
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD GENEROSUM HERMANNUM COmitem a Nova Aquila commendat amicum.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.18
Unproofread scanNot analysed yet
Princeps ab alto sanguine nobilis,
Hermanne gentis laus et honor tuae,
Rebusque fortunae beate.
Clarior ingenuas per artes
Quem fama tantis laudibus evehit
Quantis vel aequum semideos fuit
Vixisse, nec nostrae tacebunt
Pierides, nisi te pudebit.
Splendore motus nominis incluti
Te non inerti carmine dicere
Si forte favissent volebam
Nunc mihi difficiles Camenae.
Verum quod egi saepe negotii
Reiecit horam semper in ultimam
Occasionis aucupatae
Frustra animo cupiente casus
Donec medendi munere nobiles
Thermas petentem, quo neque doctior
Nec carior mi contigisset
His licitum est onerasse nugis.
Nugis Petreium sed melioribus
Dignum ferendis, cui sua gratiae
Lascivientes contulerunt
Et faciles sua dona Musae
Nunc te Deorum cura faventium
Hermanne per te per superos precor
Hac laude credas esse dignum
Quem tibi non temere probatum
Commendat Hessus non minimus tuae
Virtutis admirator, et omnium
Postremus idem sacra Phoebo
Pieridumque choris ferentum.
Quod si probatum fata Petreium
Vestraque dignum laude reduxerint,
Dii qualibus te gratiarum
Ponderibus velut obruemus.
Vale beatis nate parentibus
Feliciori sidere, te decent
Virtute florentes coronae:
Floret enim sine fine virtus