Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD EUNDEM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.30
Unproofread scanNot analysed yet
PEtrei deliciae facetiarum
Musarum decus eruditiorum,
Quem blandae Veneresque gratiaeque
Omnes, quae vel ubique sunt vel umquam
Fuerunt, aliisve erunt in annis,
Arrident, placideque blandiuntur,
Tanquam non alio prius receptae
Sinu tam genialiter quierint,
Quem Musae socialibus choreis,
Quem nymphae charitesque coniugatae,
Et castae tamen et libidinantes,
Passim concomitantur, et decoro
Stipant agmine, qualis inter ipsas
Aut Phoebus pater, aut Iovis minister
Facundus videatur Argicida,
Petrei deliciae decus voluptas
Musarum, Venerumque, Gratiarumque,
Et nostrae favor, aura, spes Thaliae:
Per Musas Veneresque Gratiasque
Tam dulces tibi, tamque coniugatas
Tam blandum tibi tam pium canentes:
Nam sanctas et amabiles puellas
Per nostram quoque te precor Thaliam:
Si nostrae locus ullus est Thaliae,
Quo te, quo Charitas tuas precetur,
Ut villae monumenta Thusculanae
Iamdudum mihi te illa pollicente
Velis mittere, meque pertinaci
Et cura gravi et anxia levare,
Pro queis munera si petis vicissim,
Tot versus tibi muneri remittam,
Quot toto tibi suggerunt in anno,
Et Musae Veneresque Gratiaeque
Risus, scommata, fabulas, iocosque
Urbanosque sales, facetiasque
Petrei deliciae facetiarum.