Latin · Hendecasyllable
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, IN POETAS QUI HESSI COGNOmen sibi indiderunt.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.32
Unproofread scanNot analysed yet
Quis tandem furor ille vos poetae,
Quae vexat rabies, ut undecumque
Communis patriae genus trahatis,
Hoc vobis quoque mutuum velitis,
Quod primo mihi nomen est ab illa.
Nam cum tot modo prodeant ab Hessis
Clari nominis et boni poetae,
Omnes hoc sibi frivoli poetae,
Raptant surripiuntque praeferuntque
Quod primo mihi nomen est ab illa.
Tanquam non alio nitere possint
Claro nomine frivoli poetae.
Quare quisquis es Hessus ex parentum
Natus sanguine, non honore famae,
Quantumvis bonus et bonus poeta
Quantumvis malus et malus poeta:
Cum nequaquam Eobanus esse possis,
Vellem desineres et Hessus esse.