Latin · Hendecasyllable
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD ANTONIUM MELAM PEREgre reversum.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.35
Unproofread scanNot analysed yet
Gaudebam quia Veneris benigno
Nuper sidere, nunc fere dolebam,
Quod sic veneris ut latere velles,
Illum quem minime latere posses,
Tanquam non rediisse debeamus,
Tecum credere virgines Camenas
Nuper Slesiacis pie et pudenter
Pastas delitiisque Gratiisque,
Fotas Sarmaticarum amoenitatum:
Si quicquam tamen est amoenitatum
Inter stercora Sarmatae bubulci.
Qui nunc milite turget impotenti,
Quem nunc Teutonicae manent Phalanges,
Enses, fulmina, tela, lora, flammae:
At tu si quid adhuc memor tuorum,
Antoni potes esse, si meremur,
Tam cari tibi, tam pie faventes.
Nigris omnibus, omnibusque doctis
Quales Slesia plurimos beatis,
Aedit sideribus, veni per ipsum,
Et vitae atque viae ducem rogamus,
Christum matris Apollinem puellae,
Natum virginis, hoc sed impudenter,
Quod mandare meum fuit precabar.
Sed ne dum properas nimis citatis
Praeceps passibus, excidat Michael,
Captivum mihi siste, sicque forsan
Ista suspitione te levaris.