# Operum farragines duae 9.7

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD IONAM IN HOSTES STUDIORUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/9.7

Iona bonorum gloria nominum
Decusque nostrum, cui Deus obtulit
Florem iuventae possidentis
Omnia quae faciant beatum.
Vidi et relegi qualia scripseris
Linguae Latinae quam doleas vicem
Sic heu petitae barbarorum
Morsibus, invidia, veneno.
Cladem ruina non satiabilem
Ulloque vinci milite nesciam
Amice deploras fideli
Pectore conquererisque iuste
Ut ille rapta coniuge Thracius
Lyrae magister flebilibus modis
Frustra recantatos amores
Dite preces fugiente luxit
Haec certa lex et dura necessitas
Quamvis iniqua est, sed tamen hoc habet
Ut pessimi semper bonorum
Nominibus studeant nocere.
An forte nescis hanc miserabilem
Cladem bonorum? numquid et antea
Expertus insanum furorem
Prodigia ista cruenta rides?
Quando sibi ipsis carnificina sunt
Se praeter ipsos non aliquem premunt
Ceu plena flammarum procellis
Pallida Vesuvii vorago
Aut Aetna tristis regia fulminum
Ipsam suis se conficit ignibus
Quos nullus exstinguat refuso
Iuppiter Oceano per orbem.
Sinamus istos desipere et suis
Perire fatis, nos fatuas aves
Linguas moventes rideamus
Progeniti meliore fato.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
