Latin · Asclepiad stanza, three Asclepiads and a Glyconic
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER QUARTUS LYRICORUM ET ALIOrum quorumdam, AD EUNDEM RESPONSIO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tu credideris poscere mutuum
Nec me non aliquo iudicio tuas
Laudes ad Lyricam dicere barbiton
Virtus laude nitet sua.
Me summum gravido tollat in aera
Versu fama mori nescia, nec meos
Livor post cineres ipse quieverit
Virtuti invidia est comes.
O qui me superis misceat, aut parem
Caelo semideis praeferat omnibus
Unus Meonides non satis est mihi
Virtus se quoque maior est.
Mulos alterutrum quis scabere impedit
Infecundum animal? desine, talibus
Musas opprobriis nemo notaverit
Virtus mens sibi conscia est.
At te laude nova laus manet amplior
Si quod velle canis, laudi operam dabis
Atque hoc fata modo fugeris improba
Virtus morte caret, Vale.