# Epistolae Austrasicae Selectae 1.10-12

Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae, 1.10 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/epistolae-austrasicae/epistolae-austrasicae-selectae/1.10

Praesentis oportunitatis relevamur compendia, per quam, quod parentillae redhibemus ex affectu, saltim epistularum repraesentemus eloquio. Quapropter praecelse gloriae vestrae salutis officia iure propinquitatis desiderabiliter exsolventes et confidenter optantes, ut de vestra nos laetificare incolomitate praecipiat, qui singulorum desideria et secretorum novit arcana, significandum curavimus, ad serenissimum principem Romane reipublicae praesentium nos, Christo propitiante, pro communi utilitate laegatarum direxisse, quibus praedicto augusto vel feliciter vos, gubernante Domino, praesentatis poteritis sollicite requirentes agnoscere, quid pro vestris condicionibus deliberate nos certum est et optare. Superest, ut effectum pacificatis partibus tribuat, humana consilia et rerum condita qui gubernat. Finit. XXIX. DOMINAE GLORIOSAE ATQUE INCLITE AUGUSTE ANASTASIE BRUNEHILDIS REGINA. Serenissime dominationi vestrae, quam, tribuente Domino, summo principe coniuge Romanum cognovimus rempublicam gubernare et praecipuo culmine subiectis illis partibus dominari, summa devotions salutis officia reverentissimae persolventes, significamus, praesentium legatarios praecellentissimi filii nostri, Hildeberti regis, ad vos causa communis utilitatis, si Christus effectum tribuit, fiducialiter direxisse, quibus, ut confidimus, dignanter receptis, et his, quae verbo mandavimus, patefactis, tali serenissimo principi ministrate consilio, per quod, dum inter utramque gentem pacis causa conectitur, coniuncta gratia principum subiectarum generent beneficia regionum. Finit.

---

Epistolae Austrasicae, EPISTOLAE AUSTRASICAE SELECTAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epistaustras.html.
