# Epistolae Austrasicae Selectae 30.24-27

Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae, 30.24 to 30.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/epistolae-austrasicae/epistolae-austrasicae-selectae/30.24

Et haec res qualem vos et laudem et mercedem abstulit, considerate vos credimus et dolere, quia, si adhuc modicum tempus sustinere voluissent vel audire, hodiae Italia a gente Langbbardorum nefandissima libera habuit repperiri et universa nefandissimi Autharit regis ad vestram excellentiam habuerunt deferri, vestraque, etsi tardius fuerat, completa est promissio re vera, dum neque intra muros Langobardi totus se esse putabant.nec Francis praesumebant obsistere. Unde salutationis officia cum honore dignissimo persolventes, speramus, ut vel nunc, sicut regni vestri christianitas habet cogitare, in iubeatis ereptione christiani sanguinis et de ecclesiarum reseratione pro eripiendis sacerdotibus, qui de eorum immolatione evadere potuerunt, convenienti tempore dignos duces, qui praecepta vestra impleant, et exercitum dirigere; ut, quam patri vestro fecistis, impleatur promissio, antequam gens ipsa nefandissima possit fruges collegere, maxime dum non solas, quas superius diximus, civitates, sed et alias, id eat Parma, Regio adque Placentia est cum suis ducibus atque plurimis Langobardis, Deus sanctae Romanae reipublicae reparavit, ut in tanta talique mercede maxima partem, sicut coepit, regni vestri gloria consequatur. Praeterea quod ex se gloria vestra facere consuevit, implenda deposcimus, ut Romanus, quos praedavit Francorum exercitus, pro mercede vestra et filiorum ac nepotum vestrorum, relaxare praecipiates; quia et alia sunt in pactis posita sacramonta, est, ut captivi debent relaxari; et patris vestri, christianissimi principis, haec est intention ut cottidiae de animarum liberations vobis cum mercedem adquirat. Finit. XLI. DOMINO EXCELLENTISSIMO ATQUE PRAECELLENTISSIMO CHILDEBERTUS REGIS FRANCORUM ROMANUS. Quantum christianitas regni vestri exquiret cottidae, quid ad placandum Deum debeat exhibere, tantum de christianorum liberations cogitare et facere excellentiam vestram confidimus, gratumque vobis esse, quod pro ipsorum remedio prosperitatem divino fabore constat esse concessam, ut talia tantaque, Deo auctore, promissa tam manefesta Deo misericordia invitet praecellentiam vestram ad participandam mercedem et laudem maximum adquirendam. Olim autem vos audisse credimus de Motena, Altino atque Mantuanam civitates, quia sanctae sunt reipublicae reformate. Praecedentibus autem scriptis nostris designasse nos meminimus, quia, dum ad obsedendum Parma vel Regio atque Placentia civitates proficisceremus, duces Langobardorum ibidem constitute, in Mantuana civitate nobis cum omni festinatione ad subdendum se sancte reipublicae occurrerunt. Quos posteaquam in servitio sancte reipublicae suscepimus, filios eorum in obsedato accipientes, Ravenna remeantes, in Histria provincia contra hostem Grasoulfi deliberavimus ambulare. Quam provinciam venientes, Gisoulfus, vir magnificus, dux, filius Grasoulfi, in iuvennale aetate meliorem se patri cupiens demonstrate, occurrit nobis, ut cum omni devotions sanctae reipublicae se cum suis prioribus et integro suo exercitu, sicut fuit, subderet. Nam et gloriosus Nordoulfus patricius cum dominorum nostrorum gratia in Italia veniens, omnes suos homines ad serviendum serenissimis nostris dominis recollegit diversasque civitates cum Ossone viro glorioso et Romano suo exercitu nostro cum consilio reparavit. Et quia excellentiam vestram in eandem promissionem et devotionem, quam semel piissimis patribus vestris dominis promissistis, permanere non ambigimus, maxime dum displicuisse vobis constat, iussiones vestras non inplentibus ducibus fuissent reversos eosque in vestra iracundia constitutes, praecipiat excellentia vestra omni cum celeritate implere ea, quae patribus vestris, piisimis nostris dominis, promisistis, ut de effectu promissionis digna gratia augeatur, eoque tempore dirigantur, ut fruges cunctas inimicorum foris inveniant. Nobisque designare iubete, quibus intineribus vel quo tempore spectentur a nobis, sperantes prae omnibus, ut, dum feliciter Francorum exercitus discenderit, Romani, pro quibus auxilia vestra poscimus, in depraedatione et captivitate non perducantur, sed et eos, quos transacts tempore abstulerunt, relaxari et provinciae restitui iubeatis, ut preterite emendantes, quid in futuro custodire debeant, demonstretis; sed nec fabricas incendi praecipite, ut agnoscatur, quia pro defensione Italiae auxilium christianae gentis habuimus. Finit.

---

Epistolae Austrasicae, EPISTOLAE AUSTRASICAE SELECTAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epistaustras.html.
