# Epistolae Austrasicae Selectae 30.28-29

Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae, 30.28 to 30.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/epistolae-austrasicae/epistolae-austrasicae-selectae/30.28

XLII. In Nomine Domini Dei Nostri Iesu Christi, Imperatore Caesar Flavius Mauricius Tiberius, Fidelis in Christo, Mansuetus, Maximus, Beneficus, Pacificus, Alamannicus, Gothicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus, Erullicus, Gypedicus, Africus, Pius, Felix, Incleti, Victor ac Triumphator, Semper Augustus, Childebertho, Viro Glorioso, Regi Francorum. Littere vestrae gloriae per Iocundum episcopum et Chotronem cubicularium nobis directe amicalem quidem voluntatem et paternum affectum circa nos atque sacratissimam rempublicam nostram conservare vos indicant; hoc, quod et per alios ligatarios multiplicibus verbis ad nostram pietatem conscriptum invenitur. Et mirum nobis videtur, si, rectam habere mentem atque priscam gentis Francorum et dicioni Romanae unitatem esse conprobatum adfirmans, nihil operis usque adhuc amicitiae congruum eminentia tua ostendens visa est: dum in scriptis pollicita atque per sacerdotis firmata et terribilibus iuramentis roborata, tanto tempore excesso, nullum effectum perceperunt. Et si hoc ita est, quid per tanta spatia terrae atque maris inaniter sine responsu necessarios vestros ligatarios fatigatis, iuvenalis sermonis, qui nihil utilitatis induxerunt, iactantes? Nos tamen imperialem benevolentiam sequentis, et praefatos ligatarios vestros suscipimus, etiamsi non cognovimos, et cum veritate a te transmissus esse, atque his, quae nunciata ab eis sunt, placidis auribus intimantes, conpetens eis dedimus responsum, quod et per alios ligatarios vestros manifestum tuae gloriae iam factum est. Et optamus, vos, si amicitiam nostram appetere desideratis, valide atque incunctanter omnia disceptare et non solum dictionibus enarrare, sed enarrata viriliter, quomodo regem oportet, peragere atque similiter nostram piam benevolentiam expectare. Dicit igitur gloriam tuam, ea quoque, (que) in scriptis inter nos placita sunt, vel etiam nunc ad effectum perduceret, ut per hanc occasionem magis magisque vestrae gentis unitas atque felicissimae nostrae reipublicae conficiatur et nulla inter nos contraversia oriatur. Non enim pro inimicitiae memorate conventionis a nobis factae sunt, sed ut amicitia firma et inlibata permaneat.

---

Epistolae Austrasicae, EPISTOLAE AUSTRASICAE SELECTAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epistaustras.html.
