# Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis. 1.14-16

Epistulae de Priapismo, Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis., 1.14 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/epistulae-de-priapismo/epistolae-de-priapismo-cleopatrae-eivsqve-remediis/1.14

EPISTOLA IV. SORANI AD ANTONIVM COS. De modo medendi ardorem libidinis Cleopatrae Reginae . Antonio Consuli Q. Soranus. Prudenter semper et fideliter amicis seruatum est, ut amicorum caussam suam deputent, et eorum infortuniis aeque, ac si ipsi patiantur, condoleant, et ubi adiuuandi eos remedia desunt, beneuolentiae munere consolationis fomenta adhibeant. Excellentia magnitudinis tuae satis compertum habet, humanam felicitatem multis animi incommodis laborare, et hoc uel esse fallacis Fortunae proprium, ut, quibus aliquando blanditur laeta fronte, hos aliquando rugosa fronte deterreat. Inde est, quod te dominum gentium et Romanae Reipublicae, quae omnium diuitiarum copia abundare facit, uitio saltem domestico et priuato incommodo perstringi faciat, ut, quam uertibilis sit, euidenter ostendat. Sed quoniam aduersa fortuna superior est amicitiae beneuolentia, quae et secundas res splendidiores, et aduersas patiens leuiores facit, moestitiae tuae, ut uere amicus, admodum compassus, diu quaesiui, quo modo hanc, quam pateris, anxietatem uel minuendo leuigarem, uel omnino auferrem. Perlectis igitur pluribus libris, ac perscrutatis naturae secretis, tam ingenere animalium, quam lapidum, arborum et herbarum, quamquam multa remedia ad refrigerandum libidinis ardorem inuenerim, summam tamen euincendae libidinis non attinui, donec per quendam aedituum in templo Veneris edoctus, in Chio insula inueni librum, continentem modum et uim huius ueri unguenti, quod tibi mitto, aliarumque rerum, quae ad usum foemineum deputantur, quod ita ualidissimum est, sicut et nostra narratione, et tua probitate cognoscere poteris. Vis sane huius unguenti talis est, per quod unaquaeque mulier ad amorem illius uiri, qui cum ea concubuerit, ita attrahitur, ut omnium amoris obliuiscatur; quo in primis ita uti debebis. Obseruate per nouem dies a Venerio opere, ita ut nullus fluxus seminis de te exeat: et utere cibis calidis, ouis quoque et caseo, et uino forti, et pipere.. Quod fi tu uel senex, uel frigidae naturae esses, medicinalia tibi possem adhibere fomenta, quibus quia opus non habes, communes cibos sumere ualebis. Deinde hoc tibi maxime est obscruandum, ut, cum post nouem dies ad fruendum concubitum accedes, uirile membrum non minus in extensione sua, quam decem uncias, habeas. Quod si non habes per naturam, debes habere per medicinas.

---

Epistulae de Priapismo, EPISTOLAE DE PRIAPISMO CLEOPATRAE EIVSQVE REMEDIIS.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ep.priapismo.html.
