Latin
1.17 to 1.20
Epistulae de Priapismo, Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis. 1.17-20
Not analysed yet
Tolle siquidem lac caprifici, et radicem herbae, quae dicitur tellina, et tere diligenter, et illines ueretrum, et confricabis manibus, et sic ad praedictam magnitudinem consurget. Posthaec statim, ut concubitum perficere uolueris, totum ueretrum praefato unguento inunges, et sic mitte infra uuluam mulieris, quando expeditius poteris. Mox enim iacto semine, et liquefacto unguento, tanto amore, tantaque dulcedine attrahit infra se matrix, quod illico concipit mulier. Nam in tanto amore ex eo mulier adducitur, quod neque cum deuirginatur, ille amor huic potest aequari. Non tibi uerendum erit, eam alii uiro uelle commisceri, nisi qui similiter ei possit facere. Temperatio uero huius unguenti tribus modis sit, et hoc tanto frequentius, quanto maiori libidine concitatur. Nam saepe in ipso opere Venereo, dum ueretrum infra cunnum agitatur, feruente ipso motu libidinis, ante iactum seminis uirilis, frequenter semina mittunt. Altero, concepto semine, prae nimio amore extra semetipsam fere per tres continuas horas ita in amore liquefacta, ficut in ipso puncto, cum curculio in uuluam semen infundit. Tertio, cum illo ultra decimum concubitum delectatur. Hoc medicamine naturali ad concubitum dilectae Cleopatrae utere, quam deinceps ita securus possidebis, ut nullius alterius concubitu fruatur. Vale. EPISTOLA V. CLEOPATRAE REGINAE AD Q. SORANVM. Cleopatra Regina Q. Sorano. Quantas gratiarum actiones magnitudini bonitatis debitrix sim, testis est conscientia mea, quae manifeste sentit, a quanto periculo, quantaque infamia tua sapientia liberata sim. Testis etenim est Antonius, quem, te nunc operante, unicum diligo. Sublata namque foeminea uerecundia, aperiam tibi fragilitatem meam, et quasi nudam me tibi totam exponam; cum sciam, me etiam tacente, foemineam fragilitatem te ex toto agnoscere, et feruidae naturae meae caussam tuo salubri remedio temperare. Ab annis namque pubertatis, ex quo in uiriles amplexus deueni, et quaererem Veneris gaudia, persensi geminum calorem. Postea mulier ita alienata sum, ut omnium laborum atque rerum obliuiscerer. ***Val.