# Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis. 1.21-23

Epistulae de Priapismo, Epistolae de Priapismo Cleopatrae Eiusque Remediis., 1.21 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/epistulae-de-priapismo/epistolae-de-priapismo-cleopatrae-eivsqve-remediis/1.21

EPISTOLA VI. Q. SORANI AD CLEOPATRAM REGINAM. De medendo ardore libidinis . Grandis quidem, o Regina, res est in multis temporibus absconsa, quam tibi demonstrari postulas. Sed quia Excellentiae tuae nihil denegare fas est, quem summo honore consulendum esse decreuisti, aperiam tibi consequenter omnia, quae praeposuisti, et de unguento quidem, et de quibusdam aliis, a te non propositis, quae ad usus foemineos priuatos congruunt per seriem temporum, et a quibus auctoribus inuentum, et a quibus etiam Reginis, quomodo, et quo ordine probata sint, sub hac conditione exponam ut nunquam in publicum prodeant praecaueas, hocque tam tibi, quam posteritati tuae. De natura autem mulierum, et uitiis, et curationibus earum, pauca tibi breuiter perstringam. Nam dabo tibi commentarios Theodoti et aliorum, et de uitiis, et de curatione mulierum, in quibus poteris addiscere et diuersa uitia, et curationes earum. Perlecta sane epistola, quam mihi pro te direxit Antonius, ex eo diligenter coepi quaerere, si quid possem pro eo aestu libidinis, quo tu laborabas, probatum inuenire remedium. Cumque, perlectis pluribus, libris et rimatis, naturae secretis, tam in genere animalium, quam lapidum, arborum, et herbarum, nec mihi ex toto accurreret, ut uolebam, tandem per quendam aedituum Veneris edoctus sum, in templo eius, quod in Chio insula situm est, multos antiquissimos libros Apollinis contineri, in quibus mox suspicatus sum, fortassis me aliquid posse inuenire, quod ad id, quod quaerebam, proficuum esset. Animabat enim me ad id quaerendum, quod et ipse medicae artis esset repertor, et sollertissimus naturae scrutator. Moxque iter arripiens, ad Chion insulam deueni, et introgressus adytum templi, omnes libros Apollinis, et Aesculapii filii eius, et aliorum, quorum multa copia erat, perlegi, atque, quod quaerebam, inueni, tibique ex memoria, quod in ipsis continebatur, edicam. Et primum quidem, quod propter hominem medicina inuenta est, et tractatur ibi de formatione uiri, et mulieris. Deinde de omnibus uitiis, quibus humana natura corrumpitur, eorumque remediis. Et quoniam eam partem tibi declarare suscepimus, secundum id, quod supra proposuimus, quae proprie pertinet ad naturam mulieris, omissis ceteris, hoc tibi patefacere, operam damus, quod proprie pertinet ad naturam mulierum. Inter uiri namque et mulieris naturam sexus, et quae ad sexum pertinent, diuersitatem faciunt, ac per hoc et diuersa uitia fiunt, et diuersae curationes. Inde ab ea parte, unde discrepat, exordiendum est. Et in primis quidem est matrix, quae et semen recipit, et conceptum fouet, de quo diuersae et ualidae infirmitates in corpore mulieris oriuntur. Quae quidem principaliter tribus modis uocatur: primum sane matrix, ab eo, quod mulieres partu suo matres efficiuntur. Tunc autem stare tunc appellatur, hoc est, nouissima in intestinis iaceat, aut quod usque ad annos XIV unciae sint apud uirgines. Post mutationem uero aetatis effectus suos per partum mulieribus repraesentat. Dicit Aristoteles, quod fratres efficiat, qui ex una nascatur. Constat ex duabus tunicis. Vna exterior, quae leuior est alba: altera est durior, et neruosa, et pulposa. Quibus rebus in se continet omnia, cui etiam inhaerent tunicae tenues, ut ex membranis et neruis. Formata enim est, sicut cucurbita medicinalis. Positio uero est eius, quae ab inseriori parte uuluae inter duas protendens usque ad manum, habens super se uesicam. Cuius partes duae sunt: una orificium dicitur, quod est ante partum pulposum et molle, post uero callosum et spanosum: Secunda uero est collum: Tertia uero est ceruix horum, ubi concursus caussa dicitur. Vbi uero post angustias dilatari incipit, humerichir, post hos littera; ubi uero rotunditas concluditur, fundus uocatur: inferius uero basis dicitur. Omnis namque unitas illa, quae in medio uentris est, sinus appellatur. Medius autem sinus mulieris ex membranis neruosis constat, et maioris intestini simul. Intus autem spatiosissimus, fons uero angustus, in quo coitus uirorum et usus Veneris efficitur, quem uulgus Cunnum uocat. Cuius fons uel labra Graece eptyrogomata, uel pimiacula dicuntur. Intus uero, quod a superiore parte descendit in medio, dicta est Landica, motum saepe titillationis habens ex libidine. Ipsa uero a diminiculis retro est, et in omnibus quidem mulieribus aequaliter, sed per differentiam aetatis, uel naturae. Verumtamen quinque uel sex digiti forma eius est, quando conclusum est, et necdum apertum in corruptione ueretri, ficut afforis est nouissima pars auriculae. Prope ceruicem uero matricis in utramque partem sunt telliculi positi, et sunt rotundi, et aliquantulum latiores et graciliores, quam hominum, et spuunt semen per meatus, per quos mulieres semen excludunt: sicque distenti iuxta matricis latera ad uesicae collum iunguntur. In longitudine uero habet matrix i. B. uncias, angulos tres, foramina quinque: et horum alia sunt, per quae intrat semen ad concipiendum, alia, unde purgatio fit menstrui, et alia, per quae, ad iactum seminis uiri, testiculi mulieris semen suum contra emittunt. Quoniam, sicut ex ipsa immissione comprehensum est, nouem uncias superat amor mulieris amorem uiri, ideo omnes mulieres impatientes essent libidinis, nisi quaedam ualitudines essent, quas loco suo dicemus interuenire. Quae quidem in quibusdam mulieribusplus, in quibusdam minus abundant, secundum seruorem corporis, uel temperantiam. Ad libidinem commouent et prosunt etiam extrinsecus medicinalia remedia, quibus, ut ipsa es experta, natura euincatur, et quidem illo unguento, per quod natura tua temperata est: et hoc tanto frequentius, quanto maiori libidine concitantur, uel in ipso tempore Venerio, dum ueretrum infra cunnum agitatur, feruente ipso motu libidinis, ante iactum uirilis seminis, frequenter semina emittunt.

---

Epistulae de Priapismo, EPISTOLAE DE PRIAPISMO CLEOPATRAE EIVSQVE REMEDIIS.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ep.priapismo.html.
