# Deliciae poeticae 10

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/10

Sic peccata mihi grandi incumbentia mole,
Cur mea dicuntur? non mea, sed tua sunt.
Ergò cùm neqveam peccati pondera ferre,
Da mihi, qvae mea sunt; & cape, quae tua sunt
Ad Christum morientem.
Vt vivam moreris; quòd si non mortuus esses,
Vixissem nunquam; mors tua vita mea est.
In Effigiem Crucis Christi è pariete pendentem.
Effigies in tàm fragili cur picta Tabella est?
Quid paries sanctam continet iste crucem?
Mens, ubi pingatur Crux, sit mea rasa Tabella;
Cor paries, in quo pendeat, esto meum.
Maria Mater Christi, stans sub cruce.
Sub cruce non legitur Nati flevisse Maria;
Cur? Lacrymis dolor in pectore major erat.
Confessio peccati ad Deum.
O Deus, ingenuè fateor mea crimina; peccans
Non cor, sed lacrymas respice, quaeso, meas:
Respice purpureo tinctas in sangvine Christi;
Has, precor, ob lacrymas ô miserere mei!
Maria Mater Christi.
In mare amarum non nisi dulcia flumina currunt;
Dulce Maria Mare est, in quod amara fluunt.
In Lacrymas Mariae Magdalenae.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
