# Deliciae poeticae 19

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, AVTHOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/19

Quid quaeso? Gemmam, quâ nil pretiosius unquam
Florida Sarmatici Regna tulêre soli.
Haec Vladislaus Gemma est; Cor aureus, illam
Quo Gemmam gestes, annulus esto tuum.
De Sigismundo III. & Vladislao IV. Regibus
Poloniae, &c. illo Patre, hoc Filio.
Obruerat Regnum nox, ut Sol occidit ille;
Sol oriens Regno reddidit iste diem.
De Rege Vladislao & Smolenciâ à Moscho
obsidione cinctâ.
Adamas patitur Magnetem adducere ferrum,
Non
Si fuit illius viribus oppositus.
Rex Adamas; Moschus Magnes; Smolencia ferrum;
Opposito Magnes nil Adamante potest.
Ad Vladislaum IV. Regem Polon. &c.
Extremâ quondam moriens testatus in horâ
Scipio tradebat, quae tulit, arma Tibi.
An mirum est igitur, si jam victricibus armis
Hostes in celerem vertis ubique fugam?
Ad Eundem.
Gloria vincendi socio cum milite juncta est;
Quaerendi pacem gloria sola tua est.
Ad Eundem.
Sarmatiae Sol es; Jovae sed munere luces,
Atque foves radiis inferiora tuis.
In obitum Ejusdem Regis, quem insecuta est crudelis

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
