Latin
AVTHOREM
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 21
Unproofread scanNot analysed yet
Non opus est Matri speculo; si conspicit ora
Filiolae, vivo se videt in speculo.
De Gustavo Adolpho.
Auditâ Regis famâ Mars astra reliquit,
Visurus tanti Martia facta Viri:
Quae simul ac vidit, repetivit sidera coeli,
Ne sedem, metuens, occupet ille suam
De Eodem.
Sol est Rex, Reges si fas conferre planetis;
Sidera sunt reliqui, sed sine luce, Duces.
De Eodem.
Rara tui Phoenicis, Arabs, quid semina jactas?
Gustavus Phoenix alter in orbe fuit.
De Eodem.
Cedite vos, Latii Heröes, vos cedite Graji
Hinc procul, &fastum ponite quisque suum.
Quicquid virtutis latuit sub pectore vestro
Sparsim, Gustavus solus &unus habet.
Ad Eundem.
Consiliis promtis peperit sibi Scipio laudem;
Ast Hector dextrâ; Nestor &eloquio.
Hannibal hanc Afer meruit victricibus armis;
Tu plus laudis ab his omnibus unus habes.
Consiliis, dextrâ, eloquiô, victricibus armis,
Nam qui Te potuit vincere, nemo fuit.
Aegrae Germaniae Cura.
Gustavus Medicus; Patiens Germania; cura
Est Chymica; aegrotam nempe metalla juvant.
Ad Mariam Eleonoram, Reginam Sveciae, pressae in