Latin
AVTHOREM
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 27
Unproofread scanNot analysed yet
In meaium minime Te consultare pigebat;
Stabat consiliis res benè fulta tuis.
Vix unquam fuerat tàm res Tibi propria curae,
Quàm fuit excelsi gloria lausque DEI.
O quam Relligio felix est Praeside tanto!
Sub tali Tiliâ degere salva potest.
Ad Eundem, in Poloniam ad Electionem novi Regis
Johan-Casimiri, Ejusdemque coronationem
Legatum, Anno 1649.
Dum Rex eligitur, Patriâ Legatus ab Vrbe
Tu votis addis consona vota datis.
Idem
Dumque coronatur Rex, tunc vice fungeris
Legati, vitae nulla pericla timens:
novo Regi grataris Regia Sceptra;
Atque
Dignus eras mittis dignus erasque coli.
Ad Eundem.
Inter Virtutes oritur contentio de Te;
Cultorem quaevis asserit esse suum.
Candor ait, meus est; Pietas, meus; (omnibus idem
Sermo) Fides, meus est; justitia, hic meus est.
Nititur exortam Phoebus componere litem,
Assignans partem jure cuique suam:
Justitiae lingvam; Pietati in corpore vultum;
Candori mentem; Cor Fideique tuum.
Allusivum ad Nomen.
Sunt Tiliis frondes, latè queis spargitur umbra
Lassatis spirans dulce refrigerium.
Annon inde tuum Nomen fers nobile, nostris Vt quoque sit Musis umbra refrigerii? De Eodem. Cor favet; ipsa manus fovet; Os Praeconsulis hujus
Consulit; hinc Patriae Nomina Patris habet.
Aliud.
Vis invisibilem Virtutem cernere formâ
Visibili? vultus aspice Lindiadae.
ADRIANVS de LINDA,
Anag.
Nil nî ardua addes.
Nil nisi pro meritis magis ardua laudibus addes;
Hinc laudum nullo tempore finis erit.
Ad Dn. Fridericum Elert, Prae Cons. &p. t.
Vice-Praesidem.
Non secus ac Magnes nativo robore ferrum,
Et paleas ad se succina clara trahunt:
Frons tua sic oculos ad se trahit undique nostros,
Et tua cor Fietas, ingeniumque Favor.
Ad Eundem.
Est Tagus aureolâ fluvius praedives arenâ,
Profluvio secum quam vehit usque suo.
Talis, Elerte, tuo fluvius reperitur in ore;
Aurum Consilium est; est Tagus Eloquium.