# Deliciae poeticae 29

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, AVTHOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/29

Ad Eundem, in Daniam ad Coronationem Regiam
Friderici III. Legatum Anno 1648.
Grataris simul ac sceptri moderamina Regi,
Redditur attonitus quilibet ore tuo
Hic putat ex umbris veterem rediisse Periclem;
Alter ait, Nestor jam redivivus adest.
Dum tua vox cessat, visa est rellinquier Echo,
Quae non cessat adhuc os resonare tuum.
Vnde Tapeta, Trabes regalis Marmor & Aulae
A Te, muta licet, tunc didicêre loqui.
Ad Dn. Constantinum Ferber, Prae Consulem,
Seniorem emeritum.
Emeritus Patriae Pater es; Tibi plurima debetPatria, sed meritis par nequit esse tuis. ser vis aliis, proprias consumere vires
Dum
Instar lucentis cogeris ipse facis.
De Eodem.
Quid jactas adeò venerandos Roma Catones?
Ecquid Aristiden Graecia prisca tuum?
In violatores legum quòd saepè rigore
Sunt usi, laudem quilibet inde trahit.
Non cedit Romae Gedanum, nec cedit Athenis;
Vt quae consimiles fert gravitate Viros
En! Proceres-inter Tatriâ Ferberus in Vrbe est
Alter Aristides; alter honore Cato.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
