# Deliciae poeticae 30

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, AVTHOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/30

Nasceris ut primùm, studio sunt Numina visa
Alterno cunis invigilâs se tuis.
Fasciolis Pallas teneros innexuit artus;
Immulsit roseis lac Themis alma labris.
Ingenitos doctus mores effinxit Apollo;
Et visa est lingvae Svada praeire tuae.
An mirum est igitur, Themidos si jura tueris?
Si gravitas vultu? Si mel in ore sedet?
Ad Dn. Gabrielem Schuman, Consulem.
Si quem Vittutes ornatum reddere possunt,
Te Pietas ornat, Te quoque rara Fides.
Nam Pietas in corde sedet, velut unto conchâ;
Annulus ut gemmam, continet osque Fidem.
De Dn. Nathanaële Schmieden, Consule.
Fallimur? an Patriae vivum Natura volebat
Virtutis Speculum sistere Schmidiaden?
Vt discas, quae sit Virtus imitanda, quis ausus,
Huc figas oculos caetera turba tuos.
Ad Eundem.
Vt periuse diem querier consvevit Apelles,
In quo non à se linea ducta foret.
Sic periis se diem quereris, Respublica fructum
Si non consilii senserit ipsa tui.
Ad Dn. Johannem Rossau, Consulem.
Rossavi, gemino geris omine Nomen avitum;
Vrbi consiliis es Rosa Rosvè tuis.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
