# Deliciae poeticae 31

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, AVTHOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/31

Ad Dn. Salomonem Giese, Consulem.
Fallor? quos gestas niveos in fronte, capilli
An sunt candoris publica signa rui?
Ad Dn. Constantinum Brand, Consulem.
In Te cor fervet divino semper amore;
Annon inde tuum nobile Nomen habes?
Ad Dn. Clementem Cölmet, Consulem.
Elogium scripturus eram Tibi, Musa negabat,
Ipse sibi, dicens, est satis elogii.
Ad Dn. Nicolaum von Bodeck / Consulem.
Est tua, quâ praestas, Virtus dignissima laude,
Quanquam laude omni celsior esse solet.
Non tamen affectas meritas in carmine laudes;
Est inter laudes laus ea prima tuas.
Ad Eundem.
Vt flores terram decorant, ut sidera Coelum;
Sic Patriam summi, quos tulit ipsa Viri.
O quantam partem Tibi fert, meritissime Consul,
Acceptam decoris Patria cara sui!
Ad Dn. Jacobum Styve / Consulem.
Si meruit laudem Virtus, si carmine digna est,
Dignus es ex merito, quem mea Musa canat.
Vtpotè qui constans Virtutis amator haberis,
Insita quod Pietas, Integritasque probant.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
