# Deliciae poeticae 33

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, AVTHOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/33

Ad Dn. Albertum Rosenberg. Consulem
Si Monti Caput, & Rosulis corferrier Artes
Possunt, quas profert Hortulus ingenii:
Si Cor par Monti est, Rosulis in Corde paresque
Virtutes, meritò nobile Nomen habes.
Ad Dn. Henricum Schmallenberg!
Consulem.
Integritas animôs Prudentiaque emicat ore;
Hinc laus debetur, Consul, honorque Tibi.
Ad Dn. Christianum Schweikart, Consulem.
Qui-vult cunquam tuae laudi superuddere laudem,
In sylvam frondes, in mare portat aquas.
Ad Dn. Georgium Cammerman, Consulem.
Magna decet scribat, Phoebi qui scribere tentet
Auspicio meritis carmina digna tuis.
Hinc ego, qui genio fictus sum simplice, de Te
Grandia cùm nequeam scribere, scribo nihil.
Ad Dn. Michaëlem Hevel/ Consulem.
Et pulsare tuas, fas est, Vir nobilis, aedes
Carmine, quod fundit nostra Camoena Tibi.
Non tibi sunt Musae in visae, odiovè Poëtae;
Carmenamas, quoniam carmine digna geris.
Ad Dn. Vincentium Fabricium, Reipublicae
Dantiso. Syndicum.
Curia multa tuae curanda negotia curae,
Quae Patriae prosint, credere saepè solet

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
