Latin
MICHAEL ALBINVS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 45
Unproofread scanNot analysed yet
De Eodem
Westhovium ne te referas vidisse Toëtam.
Fortè sub hâc specie visus Apollo fuit.
Ad Eundem, ultrò è Daniâ Laurum Autori
offerentem.
Quid Tibi pro Lauro referam, quâ tempora nostra
Cingis, &in-Vatum me-statione locas?
An memor argentum tibi sim missurus? an aurum?
Queis sine conferri vix solet ullus honor.
Non haec spectásti mittendo munera munus
Ad me, cùm desit copia nulla tibi.
Ergò reddendo satis hoc pro munere cense,
Si celebrem laudes carmine saepe tuas.
De Martino Opitio, Poëtarum Teutonicae lingvae
sui seculi Principe.
Quod fuit Ausonios- inter Maro carmine docto,
Inter Teutonicos hoc fuit Opitius.
In Obitum Ejusdem Chronodistichon
I pestis jVeras LIngVarVM barbarlel,
HeV! GeDanl VILI peste, Poëta, perls.
Ad Dn. Johannem Hevelium Dantiscanum,
Mathematicum ingeniosissimum.
Versantem superis Phoebus te vidit in astris,
Atque ortum Sidus credidit esse novum
Et coelum &terram transcendis acumine mentis;
Sunt, aliis quae sunt clausa, reclusa tibi.
In Ejusdem Selenographiam, Opus
admirandum.
Cede, Columbe, tuis inventis! est novus Orbis
Inventor praesiò, Nobilis Hevelius.
Vectus ad Antipodes qualem tu detegis Orbem
Nos nfra, talem detegit ille supra.
Sub pelagi scopulis tu quaeris, at ille sub astris; Vteris instructâ Nave, sed ille Tubo. Hinc quis majori vestrûm sit nomine dignus Aut famâ, lis hac posteritatis erit. Si Regnum in Lunâ est habitabile, dignus hic esset