# Deliciae poeticae 47

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, MICHAEL ALBINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/47

Ad Dn Georgium Stiglicium, Ph. & M. D.
Dantisci Practicum celeberrimum.
Ni nos Pythagoras fallit, quòd corpore cedent
Spiritus in corpus transeat alterius:
Paeonis in Te mens veteris residere videtur.
Quod felix medicâ praxis in arte probat.
De Eodem.
Promeruit summam medicâ Podalirius arte
Laudem; prae reliquis floruit Hippocrates.
Si non alterutrum parili Stiglicius arte
Vicerit, inferior nae tamen esse nequit.
Ad Johannem Ovenum, Martialem
Britannicum.
Centoculum veteres Argum finxêre Poëtae;
Hic oculos, centum Tu geris ingenia.
Ovenus Anagr. O Venus.
Nil muliebre gerem Venus inter obambulat-Anglos
Mascula; qualis at haec O Venus? Ovenus est.
De Eodem
Cypria-Philtra-Venus vultu spirabat amico.
In salibus spirat Philtra Britanna Venus.
In Oveno-Mastigas.
In vivum nemo Vatum est invectus Ovenum;
Insultant lepores, dum jacet iste Leo.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
