Latin
MICHAEL ALBINVS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 48
Unproofread scanNot analysed yet
AV D haehmum Saselo st. &. V. b. Regun.
Historiographum, Poëtam ingeiosissimum.
Quâ svevit cecinisse, Lyram Tibi tradit Apollo,
Atque suam vult Te sustinuisse vicem.
Aptato plectro simul ac modularis, Apollo
Se victum cantu comperit esse tuo.
Ad Eundem.
Ingenium sapiunt solers quae carmina pangis.
Pastori; ô quantus quantus es, Ingenium es?
Ad Eundem.
Indolis es mirae! capitis quod debeat esse
In manibus promtum Tu geris ingenium.
Ad Dn. Andream Schefflerum, Veteris Oppidi Dantiscani Sub Judicem, amicum candidum.