Latin
MICHAEL ALBINVS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 50
Unproofread scanNot analysed yet
Schurman, Nobilis Belgicae, nostri seculi
Minervae.
Graecia, Pierides satis est jactâsse novenas;
Belgica nunc retulit Pieris una novem:
Ad Eandem.
Ingenii raris dum dotibus ipsa lacessis
Numina, vel coelum rumpitur invidiâ,
Aliud.
Dum tua Te Virtus, doctrinaque tollit ad astra
Sede suâ cedunt, Juno, Minerva Tibi.
De Eâdem.
Foemineus sexus quòd possit masculus esse,
Masculus &contrà, credite, foemineus.
Exemplum nobis Schurmanna est! extitit ipsa
Externâ specie Virgo, Vir ingenio.
Aliud.
Gemma fuit Pyrrho Regi, cui insculpserat olim
Artificis Musas ingeniosa manus.
Gemma fuit lapis haec; Schurmanna est vivida Gemma,
Talia quae nobis Numina viva referc.
Achaetes.
Ad Eandem.
Cùm Natura tuam mentem formaret, an unquam
Pulcrior, ajebat, res mihi facta fuit?
Vt nimiùm placuit, non quibat, quin simul ipsa
Sese in tàm pulcrum praecipitaret opus.
De Eâdem.
Credidimus priscis cum Vatibus antè novenas
Farnassi Musas; prodiit en Decima:
Addita nam Musis Decima est Schurmanna novenis;
Ecquis jam Musas dixerit esse novem?
Breviûs.
Fallimur in numero; numeravimus antè novenas
Duntaxat Musas; prodiit en Decima!
In Laudem Lectissimae Virginis Sibyllae Schwartzin/ Gryphiswaldo Pomeranae. Poëtriae ingeniosissimae.