# Deliciae poeticae 51

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, MICHAEL ALBINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/51

Antè fuisse decem memorantur in Orbe Sibyllae;
Vndecimam tellus, en, Fomerana tulit!
Pristina quid jactas aetas certamina Vatum
Istarum orâclis carminibus vè suis?
Carmine sola novem reliquas Erythraea Sibyllas
Vicit, at has omnes Vndecima una decem.
De Eâdem.
Hoc tulit acceptum Matri, morata Sibylla
Qvòd fuit; hoc, studiis quod bene culta,
Patri.
Ad Dn. M. Sam. Gerlachium, Poëmata
Viginis
in lucem edentem.
Mortua sit quamvis tenero sub flore Juventae
Virgo, quae longùm vivere digna fuit;
Dum tamen ipsius jucunda Poëmata luci
Sacras, per studium fit rediviva tuum.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
