Latin
LIBER TERTIUS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 55
Unproofread scanNot analysed yet
Venetias Romae scitô dum Carmine praefers,
Largiter à Venetis aurea dona capis.
Laudibus hanc effert pòst vates plurimus Vrbem,
Nemo tamen pretium, te capiente, capit.
De Venetiis.
Si compendiolum breve spectaturus es Orbis,
Aspice Venetias, Orbis &instar erunt.
Aliud.
Emporium hoc si quis peregrinus nobile spectat,
Ambigit, an facies urbis? an orbis adest?
Ad Eandem Urbem.
Es duplici, quo tu celebreris, nomine digna;
Mercibus Emporium es, Legibus Imperium
De Româ.
Erras, si veterem Romam vis quaerere Romae;
Quam quaeris Romam, non tibi Roma dabit.
De Eâdem jam Pontifici subjecta.
Roma fuit quondam dominatrix totius orbis;
Ante pedes Domini nunc jacet ipsa sui.
Sors Poëtarum.
Musae olim quaestum &famam peperere Poëtis;
Iam pariunt questum, pallidulamque famem.
Cerevisia dicitur quasi Cereris vis
in aqua.
Nullius aut parvi est cerevisia cocta valoris,
Ni fuerit Cereris plurima vis in aquâ.
Vinum.
Si bibis haec modicè, sunt vina medela salubris; Si bibis immodicè, vina venena puta. In Anglum bella intestina moventem.
In Patriâ Tragicos dum coeptat ludere casus
Anglus, Comoedus definit esse bonus.
Clepsydra Vitae.
Labilis ille cinis, labi nos quâlibet horâ,
Comprobat, &cinerem quemlibet esse levem.
Aliud.
In vitro decurrentem si cernis arenam,
Te vitrum, Vitam signat arena tuam.