# Deliciae poeticae 60-2

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, CHRONODISTICHON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/60-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/60-2

Videris in terris omnia plena favis.
Ad Cantorem qvendam Amicum de
Harmonia domesticâ.
Si pueri Cantum, Conjux servatque Tenorem,
Tuque Basin; Chorus est si thorus atque domus;
Mensuram si monstrat Amor; crux aspera pausat;
Hâc qvid erit junctâ svavius Harmoniâ.
De Lycanthropiâ in Livoniam.
Auditis Livonum populorum cantibus, illic
Esse Lycanthropos quis dubitare velit?
In Poëtastrum quendam.
Possumus hunc vel Apum Regi conferre Poëtam;
Cur? in se mellis nil, nec acumen habet.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
