# Deliciae poeticae 65

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, CHRONODISTICHON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/65

In Vetulam quandam decrepitam.
In te anima egressum vaga dum non invenit ullum
Nil aliud membris quàm Labyrinthus inest.
Moriones Principum.
Sub coenâ Princeps ne fortè tacenda loquatur;
Morio discursu liberiore vetat.
Mas & Foemina aquis suffocati.
Cur solet enectus fluvio mas nare supinus,
Foemina sed contrà corpore prona suo?
Foemineo à sexu quia plus Natura pudoris
Postulat, hinc semper foemina prona natat.
Calvitium.
Quod spoliata suis foliis & floribus arbor
Esse solet, glabrum hoc est sine crine capus.
Sors in Italiâ.
Non Italis temere est fidendum; verbera verba
Illîc, sors mortem, vina venena ferunt.
In quendam è vitro bibentem.
Vitrum est vas cineris; Cinis est potator & ipse;
E cinere in cinerem potio pota fluit.
Miles.
Ex rapto vivens Aquila est si nobilis Ales,
Cur non & miles nobilis esse potest?
Uxor quomodo ducenda. Quàm pretium solvas, digitis priùs olla probatur, Creditur &, benè si tunc sonat, esse bona. Cur non antè sonum, tibi si ducenda sit uxor, Exploras, famae num sit & illa bonae? Abjicis hanc, emtâ si nil bonitatis in ollâ est,

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
