Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 67
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Aulum, coram Judice infeliciter
agentem.
Aule, tuis manibus similes sunt Judicis aures;
Hae nam sunt clausae, si tibi clausa manus.
Vis, aures tandem clausae reddantur apertae,
E clausâ posthàc fiat aperta manus.
Ad Eundem.
Patronum, qui te defendat, an expetis, Aule?
Optimus in loculis, crede, Patronus erit.
Basiliscus &aurum.
Ejusdem generis propè sunt Basiliscus &aurum;
Hoc primo aspectu coecat, at ille necat.
Viola.
Non ego, quòd pedibus violor, mea nomina duco;
VI. quòd Vere-oleo, dicta ego sum viola.
Vita.
Semper homo vita, quae sunt contraria vitae;
Vita à vitando non nisi nomen habet.
Mel in ore; Fel in corde.
Fel propiùs cordi est, quàm linguae; fallor? an inde Fellea cor spirat, mellea lingua refert? In Momum. Est os, Mome, tuum nux cassa; quid haeret in illâ? Vermiculus rodens omnia, lingua tua.
Stultorum plena sunt omnia.
Omnia stultorum sunt plena; nec absona vero
Dicta puto; solus nam Deus ipse sapit.
In Avarum.
Si nihil in Mundum tuleris, quae propria Mundi
Sunt tua? quid raptas, si nihil extuleris?
Hominis perversa indoles.
Non asinus nec eqvus, lapsi de ponte, priorem
Transibunt nocuam fustibus absque viam.
Cur homo, non expers rationis, sponte per illam, Quâ lapsus toties, itque reditque viam? Cur Homo duos oculos &aures, unum autem os habet? Qui geminos oculos, geminas quoque contulit aures, Os unum tantùm cur tibi Jova dedit? Multa videre tuis oculis, audireque multa Auribus est licitum; pauca sed ore loqui. In Rusticam quandam, cognomento Feldin.
Rus oculi spirant, sapiunt rus singula verba;
Rus olet os; ruri sunt similesque manus.
Sic, ut aratum rus, facies cum fronte videtur;
Fallor? an inde tuum, Rustica, nomen habes?
An terra moveatur? Stare, quid addubitas, coelum, terramque moveri;
Si terrena ruunt, coelica regna manent?
In Albo Amici cujusdam.
Inscribas cordi, quem vis inscribier Albo;
Quàm libro, memori pectore malo geri.
In Albo alterius Amici.
Tradis, ut inscribam, Chartam; sit charta meum Cor
Hoc iterùm trado, dum tibi reddo librum.
Chartam Album dicis; Cor dices rectiùs Album,
Cùm careat maculis, qvas tua Charta gerit.
In Phyllida.
Fles, quoties verbis in me testaris amorem,
Nescio, sic flenti num sit habenda fides?
Nam flendo ridere soles, ridendoque flere;
Sunt lacrymae Nilus, cuî Crocodilus inest.
De Elephante, Anno 1638. in Borussia
primum conspecto.
sapponicis ad nos Elephas devenit ab oris,
Vix priùs in nostris bellua visa plagis:
Bellua; sed mites mores edocta, vicissim
Exemplo vult nos erudiisse suo.
Quippè sui ad nutum ductoris vivere gaudet;
Sed cupit ad nutum vivere nemo Dei.
De Eode.
Si formam spectes externam, bellua praestò est;
Si mores, praestò est nil nisi mutus homo.
Ad Spectatores Elephantis.
O Homo, qui saevis, tandem mitescere disce,
Spectans depositâ jam feritate feram.
Terribilis visu est; sed praedita moribus, ipsos