Latin
LIBER PRIMUS
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad cunas vigilet mens mea, lingva canat.
Aliud.
Qvid durum praesepe premes, ô parvuie JEsu?
Mollius ut cubites, corde quiesce meo.
Aliud.
Omnia possideo, teneo si, parvule JEsu,
Te; nisi Te teneo, nil ego possideo.
In Herodem Infanticidam.
Quânam fronte jubes, quovè ore occidere Natos,
Fendentes tremulis Matris ab uberibus?
Non erat Heròis, nomen si finxerat Hęros;
Id nec amoris erat, seu tibi fecit ερως.
Cur, quaeso, matrum lacrymae, qvae saxa movebant,
Frangere duritiem non potuêre tuam?
Pardi &Tigridis feritas tibi cedit, utramque
Hinc
Cùm vincas saevâ Tu feritate feram.
Christus in carne suâ ridere non est visus.
Cur non, Christe, Tibi risus fuit ullus? an horror Obstitit instantis mox Tibi supplicii?
Aliud.
Risus stultitiae signum est; Sapientia nunquam
Hinc risit, noster qvae DEus ipse fuit.
Aliud.
Quae risum moveant, num praestet gaudia Mundus?
Cur nunquam Christus riserit, ecce, patet!
Christus Captivus.
Traditus in mortem fuit hostibus hostia Christus;