Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 70-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ceu mulier, binas Elephas sub pectore mammas
Fert; quod soli homini competit, ille refert.
Cibus Modicus.
Ni modicè vivas, dic, quâ ratione valebis?
Non melior Medicus, quàm cibus est modicus.
In Furem quendam à lupo pisce in
Curlandiâ captum.
Pisces è clausâ dum furaturus es arcâ,
Fortè manu insertâ prendis in amne lupum.
Infixo manui miserum te dente retentat
Piscis; utrique loco carceris arca fuit.
Quem rapturus eras, hic temet captat in undis; Ceu lictor, furem sic lupus ipse trahit. In Ferream Muscam, quam Johan. Regiomontanus, insignis Mathematicus, volatilem fecit. Si sursùm leve, sed grave tendit in orbe deorsum, Naturam contra ferrea musca volat. in Ejusdem Aquilam ligneam, quam
Norimbergae volatilem fecit.
E primis volucres Deus olim condidit undis;
Has struit è lignis ingeniosa manus.
Sed, quaeris, quonam factae discrimine distent?
Insita vis illas, has rota versa levat.
Ad Phyllida
Non opus est poclis, nobis queis philtra propinas,
Sunt blandis verbis illita philtra tuis.
Rex.
Si fancit leges Rex, non sit protinus exlex
Fas est, ut faciat, quod jubet, ipse priùs.
Aliud.
In Mundo Reges ratio si rexerit ipsos,
Non malè tunc Reges seque suosque regent.
In Clericum quendam Mendacem. Tunc loqueris verum, quoties sacra verba profaris;