# Deliciae poeticae 76

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, CHRONODISTICHON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/76

Nemo tuos spectare potest sine lampade versus;
Cur? sine sideribus nox tenebrosa subest.
In Eundem.
Quod nil lucis habes in te, miserande Poëta,
Testantur tenebrae in carmine Cimmeriae.
Divitię quomodo acquirendę.
Divitias ambis? quae sunt vitiosa relinque:
Nomina de vitiis sunt data divitiis.
In Bibulum quendam.
In te prae reliquis elementis ignis abundat;
Nempè bibis, quasi faux ignea tota foret.
In Ebriosum quendam.
Inter potandum vertigine saepè laboras;
Quis rectè sanum judicet esse caput?
In quendam, canam barbam sed nigros in
capite capillos habentem. Barbula cur cana est, nigri capitisque capilli? Cura minor capitis, major at oris erat. In alium quendam, nigram barbam sed canos in capite capillos habentem. Cur tibi barba nigra est, cani capitisque capilli? Haec prior, at barbae serior ista coma est. In Podagricum quendam. Quod gula peccavit, cur pes luat infimus insons,

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
