Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Impatiens mediô saepè dolore rogas?
Te quia cum sociis ad vina bibenda tulêre
Saepè pedes, meritò pes quasi causa luit.
In Eundem.
Si capiti benè, si benè sit ventrique gulaeque,
Non est, quòd cures tunc podagrose pedes.
In miserum quendam equitem, ab equo
discussum.
Ducis eqvum, qui te sessorem ducere non vult;
Est modò factus, Eques qui fuit antè, Pedes.
In quendem Euclionem.
Instruis ancillam, stanti quid dicat Amico
Prae foribus clausis, te minùs esse domi.
Non aliis fortassè domies, sed tu tibi soli,
Euclio; non aliis vivis, at ipse tibi.
In Ponticum.
Nil nisi mentiri dicebas posse Poëtas,
Pontice; Tu verax, ecce poetor, homo es.
In Cziveslaum Clericum.
Fata sacerdotem quae te fecêre sinistra,
Cùm sis scurra tuis moribus &rabula?
De eodem.
Humanâ Satanam specie vis fortè videre?
Hic incarnatus Clericus est Satanas.
Ad quendam benefactorem liberalem. Fercula transmittis; nunquam mihi fercula desunt,
Vis mihi, quod placeat, mittere, mitte famem.
Sol, Sal.
Infima conservant sol &sal cuncta creata;
Nam sine sole nihil durat &absque sale.
In Hominem, sericis vestibus superbientem. Scire cupis, quid sis homo? nil nisi viva cloaca,
Spurcaque sub fragili corpore colluvies.
Cur in tàm foedis rebus sine fine superbis,
Haec &formosâ stercora veste tegis?
In Eundem.
Quas genuit vermis, cur vermis &ipse superbis
Vestibus? ah! subitò vermibus esca jaces.
Nostra secula.
Haec si Democritus redivivus secla videret,
Ad risum splenis vix satis esset ei:
Flens Heraclitus vel si de morte rediret,
Quaelibet in lacrymas vix fatis unda foret.
Lutetia Parisiorum lanienam exhibens
Raptu Helenae fecit Paris, ut pòst Troja natârit
In populi fuso sanguine tota sui.
Sic urbs à Paride hoc celeberrima nomina ducens
Eheu: Christiadum sanguine mersa fuit.
Mulier.
anagr.
Vir mel.
Non fel, sed mel habet, mulier cui nupsit amica,
Vir; non mel sed fel, cui mala nupsit, habet.
In Alandum Studiosum, suillae vitae
deditum.
Si studiô sus es, non es Studiosus Alande;
Si non es studiò sus, studiosus eris,
In afflictam Germaniam.
Dum pateris tot bella, minùs jam bellavideris;
*res bellasì
Bella tuo pellunt omnia bella r sinu.
Ad Grammaticos.
Grammatici bellum à pello jam discite dici.
E regnis etenim pellere bella solet.
Meretrix.
Pardus avens praedam fragrantes spirat odores,
Quęis discerpendas allicit ipse feras.
Sic instar Pardi meretrix infida dolosas,
Queis perdat juvenes, spirat ab ore rosas.
In Imperatorem Vespasianum urinae vectigal
commentum.
E lotio putri Caesar quia fecerat aurum
Absque igne, insignis nonnè Chymista fuit?
In Dentem aureum maxillarem puero Silesio natum, anno 1593.