# Deliciae poeticae 8

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/8

Vinctus erat, victus non tamen ipse fuit.
Ad Christum crucifixum.
Cur caput inclinas ad nos? cur brachia pandis?
Fallor? an amplexus porrigis inde tuos?
Sic summum moriens in nos testaris amerem
Ambabus manibus, mellifluisque labris.
Aliud.
Synciput inclinas, ut nobis oscula figas;
Vt des amplexus, brachia pansa geris.
Os aperis, ut pro nobis ardentiùs ores;
Transfossum latus, ut Cor videamus, habes.
Sangvis Christi.
Hircino, perhibent, Adamantem sangvine frangis
Sangvine sic Christi frangitur ira Dei.
Lancea, quâ latus Christi perforatur.
Lancea Clavis erat, quâ janua cordis aperta est, Hac miser ut sese condere posset homo.
Ad Christum Crucifixum:
Saucie Christe; tuo manans è vulnere sangvis
Vulneris ô animae sit medicina meae.
De fellis potione sitienti Christo porrectâ.
Omnia felle nigro perfudit lapsus Adami;
Mellea nec toto fluxit in orbe Salus.
In cruce fel sitiens Christus potabat amarum,
Et sic epotus cunctus amaror erat.
Ad Christum de eâdem potione.
Non nisi potâsti in nostram fel, Christe, Salutem;
Qvo fuit exhausto mellea facta Salus.
Ad Eundem.
Imposito visum Tobias felle recepit;
Quod bibis, est nobis reddita felle Salus.
Aliud.
Dum moriens poscis potum, praebetur amarus
En Tibi! quod Tibi fel, mel mihi dulce fuit
Asyla Christi vulnera.
Quò fugerent sontes, ubi tutò degere possent,
Sex olim condi jussit Asyla DEUS.
Vulnera sic, Jesu, tua sint, & cellula Cordis,
Sex peccatori semper Asyla mihi.
Meriti Christi applicatio.
Vulnera purpureo rorantia sangvine, Christe,
Cur tua dicuntur? non tua, sed mea sunc

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
