Latin
CHRONODISTICHON
Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae 84
Unproofread scanNot analysed yet
Supplicium vetulam ducens par contrahis, Onne;
Affixum tibi nam tale cadaver habes.
In virum quendam Imberbem.
Barba virum facit, ut vulgò proverbia dicunt;
Esse vir hinc barbâ deficiente nequis.
In quendam virum bonum, bonam uxo
rem habentem.
Vir bonus est commune bonum, proverbia dicunt;
Hinc commune bonumes, vir quia Tu bonus es.
Fallor? an hoc meliùs poterit de conjuge dici,
Quòd commune bonum, foemina cum bona sit?
In luxuriosum quendam
Juvenem.
Prodigus in luxu juvenis dum vivere gaudes,
Indigus in luctu denique vive senex.
Ad Amicum quendam.
Es brevis in verbis, membris quoque corporis; unum
Opto, ne vitae sit brevis hora tuae.
In quendam Esurientem.
Prandia quâ sumas horâ, ne consule solem;
Certa tuus latrans clepsydra venter erit,
In superbum quendam literarum.
Lanx trutinae nimiùm surgit sine mole; perindè
Altiùs ipse levas te minùs arte gravem.
In Pau
Io Pauperem quencam.
Naturâ es pauper; venisti nudus in orbem.
Cur tibi pauperies grande videtur onus?
cujus
Ad Messalam Corvinum, Oratorem
Plin. meminit lib. 7. cap. 24.
Nominis ipse tui oblitus Messala fuisti;
Dic ergò quid sunt nomina nostra? nihil.
In Vinosum quendam.
Quod bibis, est speculo par vinum; prodit ut illud Os, produnt animum sic quoque vina tuum. In Virginem quandam Gemmis ornatam. In digitis quid vult sibi plurima gemmula? gemmis
O si virtutum pectora plena forent!
Puella Seni nupta.
Vt senex incedit, ita versus.
Os mutum, cor triste, madentia lumina, corpus
Intactum gestat nupta puella seni.
Puella Juveni nupta.
Vt juvenis incedit, ita versus.
Cor hilare, osque loquax, ridentia lumina tactum Corpus habet Juveni-nupta Puella-Viro.
In quendam Ocreatum.
Cur semper longis tumidè calcaribus intras,
Cùm non sis ullo tempore vectus equo?
Nec posses, quamvis velles equitare; caballo
Ni malis sterni, sic ocreatus eas.
Benedictio super Sponso, paupere