# Deliciae poeticae 89

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae, CHRONODISTICHON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus-rothmaler/deliciae-poeticae/89

Si nihil est nobis morbi, nil accipis auri;
Vires, unde queas vivere, morbus habet.
Vinum COS.
Ad Poëtam quendam, Amicum.
Si Color est viridis vini, si svavis Odoris
Gratia, si pleno gratus in ore Sapor,
Quale putes vinum? Nectar geniale Deorum,
Et cotem ingenii, docte Poëta, puta.
Musica.
Musica si suavis svaves sonat inter Amicos,
Hoc quid concentu suavius esse potest?
Aliud.
Quem non sacra pios ad motus Musica flectit,
Non homo, sed truncus mobilis, aut lapis est.
In Matronam quandam
defunctam.
Materies speculi cinis est; mirum annè videtur,
Virtutis speculum si redit in cinerem?
Medici morti obnoxii.
Magnanimus leo cum canibus colludere suevit;
Illorum insultus nam tolerara potest.
Sunt Medici catuli insultantes; Morsque Leaena est, Quos paulùm tolerat, mox truculenta vorat. Ad Lectorem. jam sunt claudendi rivi, sat prata bibêre; Ingenium rivi, prata papyrus erunt.

---

Erasmus Rothmaler, Deliciae poeticae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
