Latin · ~7 min
1.1 to 1.3
Erasmus, de Laude Matrimonii 1.1-3
Not analysed yet
Quanquam pro tua singulari sapientia, ipse abunde per te sapis affinis iucundissime, nec alienis eges consiliis, tamen hoc uel ueteri nostrae amicitiae, quae ab ipsis prope cunabulis una cum aetate nobis accreuit, uel tuis summis in me ofhciis, uel arctissimae denique affinitati debere me putaui, si is esse uellem, quem tu me semper existimasti uirum et amicum et gratum, ut id quod ad tuam tuorumque salutem ac dignitatem plurimurn interesse iudicassem, te libenter ac libere admonerem. Aliena nonnunquam rectius quam nostra perspicimus. Tuum consilium meis in rebus persaepe sum secutus, neque minus felix mihi comperi quam erat amicum. Nunc si uicissim in tuis meum sequi uoles, futurum arbitror ut neque me suasisse, neque te poeniteat paruisse. Cenauit apud me sexto Mus Apriles, cura in uilla montana essem, Antonius Baldus, homo, ut scis, tuarum rerum studiosissimus, generique tuo iam inde ab initio coniunctissimus. Triste plenumque lachrymarum conuiuium. Nunciabat mihi magno utriusque dolore, maitrem tuam, foeminam integerrimam, e uiuis concessisse; sororem tuam luctu ac desiderio uictam, sterilitati dicatarum uirginum choro asscriptam esse, ad te unum spem stirpis tuae redisse, amicos summo consensu tibi puellam summo genere natam, forma praestanti, optime moratam, postremo tui amantissimam, summa cum dote obtulisse; te uero nescio qua seu doloris impotentia, seu religione, ita celibatum decreuisse ut nec generis studio, nec sobolis amore, nec amicorum ullis, aut monitis, aut precibus, aut lachrymis abduci possis a sententia. Tu tamen uel me autore, menteur istam mutabis, et celibatu relicto, sterili ac parum humano uitae instituto, sanctissimo coniugio indulgebis. Qua in te neque tuorum charitatem, quae tamen alioquin animum tuum uincere debebat, neque autoritatem quicquam mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus ostendero id fore tibi longe tutu honestius, tutu utilius, tum iucundius, quid quod etiam hoc tempore necessarium.