# de Laude Matrimonii 1.4

Erasmus, de Laude Matrimonii, 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/de-laude-matrimonii/1.4

Nam primum hac in re, si te honesti ratio mouet, quae apud probos uiros plurimum ualere debet, quid matrimonio honestius, quod ipse Christus honestauit, qui nuptiis una cum matre, non solum interesse dignatus est, uerumetiam nuptiale conuiuium miraculorum suorum primitiis consecrauit? Quid sanctius, quod ipse rerum parens instituit, adiunxit, sanctificauit, quod ipsa sanxit natura? Quid eo laudabilius, quod qui reprehendit hereseos damnetur? Quid aequius quam id reddere posteris, quod ipsi a maioribus accepimus? Quid inconsyderatius quam id sanctimoniae studio, perinde ut prophanum fugere, quod deus ipse totius sanctimoniae fons ac parens sanctissimum haberi uoluit? Quid inhumanius quam hominem ab humanae conditionis legibus abhorrere? Quid ingratius quam id negare maioribus, quod ipse nisi a maioribus accepisses ne esses quidem qui negare posses? Quod si matrimonii quaerimus autorem, non a Lycurgo, non a Mose, non a Solone, sed ab ipso summo rerum omnium opifice conditum et institutum est, ab eodem et laudatum, ab eodem honestatum consecratumque. Siquidem initio cum hominem e limo finxisset, miseram prorsus et inamoenam eius uitam fore intellexit, nisi sociam Euam adiungeret. Quare uxorem non e luto illo quo uirum, sed ex Adae cratibus eduxit, quo prorsus intelligeremus nihil nobis uxore charius esse debere, nihil coniunctius, nihil tenacius adglutinatum. Idem ille post diluuium mortalium generi reconciliatus hanc primam legem prouulgasse legitur, non uti celibatum amplecterentur, sed ut crescerent, ut multiplicarentur, ut terram implerent. At quo pacto, nisi coniugio darent operam? Et ne hic uel Mosaicae legis libertatem, uel tempestatis illius necessitatem causemur, quid aliud sibi uult illud in Euangelicis quoque literis repetitum comprobatumque Christi suffragium? Propter hoc, inquit, relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae. Quid parentum pietate sanctius? At huic tamen coniugalis praefertur fides. Quo autore? Nempe Deo. Quo tempore? Non Iudaismi tantum, sed Christianismi quoque. Iam si caetera sacramenta, quibus Ecclesia Christi potissimum nititur, religiosa quadam ueneratione coluntur, quis non uidet huic plurimum religionis deberi, quod et a Deo, et primum omnium est institutum? Et caetera quidem in terris, hoc in Paradiso, caetera ad remedium, hoc ad consortium felicitatis, caetera naturae collapsae surit adhibita, unum illud conditae datum est. Si leges a mortalibus institutas sanctas habemus, non erit coniugii lex sanctissima, quam ab eodem accepimus, a quo et uitam, quae una prope cum ipso hominum genere nata est?

---

Erasmus, de Laude Matrimonii. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/erasmus/laude.shtml.
