Latin · ~7 min
1.5 to 1.6
Erasmus, de Laude Matrimonii 1.5-6
Not analysed yet
Denique ut legem exemplo confirmaret, adole1scens, ut dictum est, ad nuptiale conuiuium uocatus, una cum matre libens adfuit, nec adfuit modo, uerumetiam prodigioso munere cohonestauit, haud alibi miraculorum suorum initium auspicatus. Cur igitur, inquies, Christus ipse a coniugio abstinuit? Quasi uero non plurima sint in Christo, quae mirari potius quam imitari debeamus, sine patte natus, sine parentis dolore processit, clauso monumento prodiit. Quid in eo non supra naturam? Sint haec illi propria, nos intra naturae legem uiuentes, suspiciamus illa quae supra naturam surit. Sed e uirgine nasci uoluit. E uirgine quidem, sed coniugata. Virgo mater Deum decebat; coniugata nobis quid esset agendum significauit. Virginitas eam decebat, quae caelestis afl3atu numinis illibata pareret illibatum. Sed Ioseph sponsus nobis casti coniugii leges commende. Qui magis coniugalem societatem potuit commendare, quam quod arcanam illam, et angelicis quoque mentibus stupendam, diuinae naturae cum humano corpore animaque coniunctionem; quod ineffabilem illum et aeternum in ecclesiam suam amorem declarare uolens, se sponsumillius,illam sponsam suam appelle? Magnum, inquit Paulus, matrimonii sacraznentum est, in Christo et in Ecclesia. Si qua fuisset in rerum natura sanctior copula, si quod foedus religiosius quam coniugium, profecto ab eo sumpta fuisset imago. Quid simile usquam de caelibatu legis in arcanis literis? Honoranduzn connubiuzn, et thorus immaculatus praedicatur, celibatus ne nominatur quidem. lam uero Mosaica lex sterile coniugium execratur, atque ob id a communibus aris quosdam submotos legimus. Quamobrem tandem? nempe ideo quod tanquam inutiles, et sibi duntaxat uiuentes, populum nulla sobole augerent. Quod si lex damnat sterile matrimonium, caelibes multo amplius damnauit. Si natura poenam non effugit, ne uoluntas quidem effugiet. Si damnantur quorum uoluntati natura defuit, quid commerentur ii, qui ne operam quidem dederunt ne steriles essent?