Latin · ~7 min
1.9
Erasmus, de Laude Matrimonii 1.9
Not analysed yet
Age uero, quandoquidem in fabulas minime fabulosas incidimus, idem Orpheus, cum apud inferos Plutonem ipsum manesque permouit ut Euridicen suam liceret abducere, quid aliud poetas cogitasse putamus quam ut nobis coniugalem amorem commendarent, qui apud inferos quoque sanctus ac religiosus haberetur? Eodem pertinet quod antiquitas coniugio Iouem Gamelium praefecerat, Iunonem pronubam, Lucinam, quae parturientibus adesset: superstitiose quidem errans in deorum nominibus, at non errans in hoc quod matrimonium rem sacram ac dignam, quae diis curae sit, iudicarit. Diuersi quidem apud diuersos populos ac nationes, ritus legesque fuere. Nulla unquam gens tam fuit barbara, tam ab humanitate omni aliena, apud quam coniugii nomen non sanctum, non uenerandum sit habitum. Hoc Thrax, hoc Sarmata, hoc Indus, hoc Graecus, hos Latinus, hoc uel extremus orbis Anglus, aut si qui sint his quoque semotiores, religiosum habuit. Quid ita? quia necesse est omnibus esse commune, quod communis hominum parens inseuit, et adeo penitus inseuit, ut huius rei sensus non solum ad turtures et columbos, uerumetiam ad immanissimas feras pertingat, siquidem leones in uxorem mites sunt. Pro catulis dimicant tigrides. Asinos per obstantes ignes agit prolis tuendae pietas. Atque hoc sane ius naturae uotant, ut efficacissimum, ita latissime patens. Vt igitur diligens cultor non est, qui praesentibus rebus contentus, arbores adultas satis quidem accurate tractat, caeterum neque propagandi neque inserendi curam agit, propterea quod necesse est, paucis annis eos hortos quantumuis diligenter excultos interire, ita parum diligens in Republica ciuis censendus, qui praesenti turba contentas, de propaganda ciuium multitudine non cogitat. Nemo igitur unquam egregius ciuis habitus est, qui non liberis gignendis recteque instituendis operam dederit. Apud Hebraeos et Persas laudi in primis erat quam plurimas habere uxores, tanquam ci patria plurimum deberet, qui eam numerosissima sobole locupletasset.