# Encomium artis medicae 10-2

Erasmus, Encomium artis medicae, D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/erasmus/encomium-artis-medicae/10-2

D. ERASMI ROTEROD. DECLAMATIO At uirtuti potius quam naturae parendum, perinde quasi uirtus sit ulla discenda, quę cum natura pugnet, unde nisi proficiscatur, ne esse quidem poterit, quae cultu & disciplina perficiatur. Sed Apostolorum te institutum dele ctat, qui & ipsi coelibatum sunt secuti, & alios ad id uitae genus sunt cohortati. Imitentur sane apostolos uiri apostolici, quorum cum sit muneris & docere & instituere plebem, non queunt simul & gregi & uxori satisfacere. Quanquam & apostolis uxores fuisse constat. Episcopis coelibatum concedamus. Quid tu apostolicum institu tum sequeris?

---

Erasmus, Encomium artis medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Encomium_artis_medicae.
